Liber Proverbiorum*

Caput 30: Versus 4

Quis ascendit in coelum.Filius Dei post resurrectionem, et nostrae resurrectionis tempore descensurus est ad judicium.Quis continuit.Omnis spiritus, angelorum, hominum, animalium et procellarum, ne deficiat, Dei potentia continetur.Quis suscitavit omnes.Et nunc omnia, quae per orbem vivunt et crescunt, homines, animantia, germina, Deus, ut sua vita subsistant, excitat: et in die judicii genus humanum a quatuor ventis a morte excitabit.Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus,Dei patris et filii nomen dicit: cujus mysterium saecularis scientia naturaliter scire non potuit, quamvis esse Deum, qui omnia fecerit, per facta intelligere possit.Si nosti:tu scilicet, qui tuam sapientiam jactans, nostrae fidei mysteria stultitiam vocas.
(* Traductions européennes)